라틴어 문장 검색

nemo enim alieni habitus assumptione vel gestus suo non congruentes ordini exercendo suae sapienti facile posset amanti placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:23)
Multam praeterea intensionem praestat amori gestus et incessus placabilis coamanti atque facundia pulchra loquendi suavitasque sermonis atque laudum coamantis percepta relatio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:18)
et hoc ex ipsa nominis somni rationabili physicali possumus definitione cognoscere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:7)
Surgit ad hoc placidi uultus gestusque modesti Circumscripta modum Prudencia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:1)
Par facies habitusque pares, par gestus in illis, Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:8)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Hie habitu, gestu, macie, pallore figurat Insompnes animi motus uigilemque Mineruam Predicat et secum uigiles uigilare lucernas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:5)
Hunc habitum, formam, speciem gestumque puella Pretaxata gerit, sed florem dextra resignat Ad presens aliisque uacat, serpensque sinistram Exit et ad maius urget manus utraque uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:29)
Certatim gestus, habitus, decor huius honorem Accumulant pariter, eius pro laude loquentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:2)
In uultu gerit ille patrem, dum reddit Eoum Gestibus huncque suum forma probat esse parentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:7)
Hanc humilis gressu, uultu submissa, modesta Gestibus assequitur Fronesis primoque salutem Delibans, tali pingit concepta loquela:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:2)
Tunc uirgo, genibus flexis et supplice uultu, Submisse uocis modulo gestuque timentis Supplicat eterno regi, uerbumque salutis Prelibat, mixtaque tremunt formidine uerba.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:3)
Totum componit hominem, contemperat actus Verbaque metitur, libratque silencia, gestus Ponderat, appendit habitus sensusque refrenat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:2)
Describit gestum capitis faciemque uenuste Suscitat ad recti libram, ne fronte supina Ad superos tendens, uideatur spernere nostros Mortales, nostram dedignans uisere uitam, Vel nimis in faciem terre demissus, inhertem Desertumque notet animum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:5)
Signans mentem, Constancia uultus Scurriles prohibet gestus nimiumque seueros Abdicat incessus, ne uel lasciuia scurram Predicet, aut fastus nimius rigor exprimat usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION